- ARMILIA
- ARMILIAab armis: teste Festô, Armillas ex auro, quas viri nulitares ab Imper atoribus donati gerunt, dictas esse existimant, quod antiqui humeros cum brachiis armos vocabant. Unde Arma ab his dependentia sunt vocata. Est autem Armilla proprie brachiorum decus: Graece Ψ´λλιον. Cum vero laxior est fluensque, quales delicatioribus luxuriosisque tantum in usu, χλιδὼν dicitur. Ex auro ut plurimum sormatae erant, unde Armillas aureas sexaginta, inter alia bellicae virtutis praemia, se reportâsse, ait L. Siccius Dentatus apud Dionys. Halicarn. Antiqq. Rom. l. 60. Sabinos quoque aureas Armillas brachiô laevô, vulgo habuisse, refert Liv. l. 1. c. 11. Hinc et Galli χρυσοφοροῦντες Straboni Geogr. l. 4. Rolvoque Rex Danorum, a distributisistiusmodi ornamentis, dicitur in veteri cantilena, hreiter Hedda, i. e. Spargens aurum. Nobiliores pretium Armillis ex succino mutuabantur, alii ex gemmis margaritisque. De prioribus Iuvenal. Sat.9. v. 50.En cui tu viridem umbellam, cui succina mittasGrandia, Natalis quotiens redit.In quae verba vetus Schol. Succina grandia, inquit, gemmata sunt Dextrocheria. De posterioribus Chrysostomus in land. Babylae Martyris, ubi pompam Carl Imperatoris describens, inter alia meminit τῶ λίθων τῶ πανταχοῦ διεσπαρμὲνων κατα τὴν δεξιὰν, gemmarum ubique sulgentium in dextra eius: per quas Dextrocherium eius seu Armillam intellexit Is. Casaubon. Idem legitur de habitu Indorum, apud Curtium l. 9. c. 1. Persarum, apud Amm. Marcellin. l. 23. etc. Porro e smaragdo factae sunt, quae Viriolarum Peculiare habuêre nomen. Nec absimilibus gemmis corallisve Armillae in signo marmoreo distinguuntur, apud Pignorium in Isiaca mensa, et in virgine Americana, apud Ioh. Laetium. In Maximino iun. Dextrocherium cum costula de hyacinthis quatuor, notavit Iul. Capitolin. c. 2. Ad annulorum formam essictae, id praestant, quod digitis annuli: Unde Maximinus uxoris brachiali seu armillâ pro annulo usus est, apud eundem in Maximinis c. 7. Isidorus tamen Orig. l. 19. c. 31. id inter utrumque ponit discrimen, quod annulus rotunda formâ arcte se claudat, Armilla ulterius levi flexu se extendat. Interim et armillae suus quandoque circulus est extremis se mordentibus, instar annuli: quae causa, quod ἄρικοι quibusdam, communi cum annulis nomenclatione, nuncupentur. Sed duplex Armillarum forma, arctior illa et immobilis presse manum ambiens, et laxior: quarum haec vel simplici orbe alligabat brachium, vel pluribus inter se connexis circulis, doliorum instar: cuius specimen ex Musaeo Antiquario Olai Wormil exhiber Bartholinus, in brachialibus elegantissimô opere ita effictis, ut non solum orbiculari formâ carpum stringant, verum plurimos continuatâ serie circulos ad medium fere cubitum extendant. Laxior haec Armillarum structura, nec nostrô saeculô infrequens, nec antiquorum fuit. Talis gemmata erat Paschalini: nec absimilis Roriti, cuius Saxo meminit Hist. Dan. l. 3. Quo referri etiam potest Ungulus Pacuvii apud Festum, singularis Armilla artificii: quae sic dicta est, quod annulus eius cornu in circulo imitetur, vel quod rudi saeculô ungulae seu cornua, annulorum Armillarumque vices sustinuerint: et forsan huc facit, quod Cormculis Armillsque milites donati leguntur, apud Liv. l. 10. c. 44. Vel etiam a tortuosi flexus similitudine cum cornibus, Armillam Ungulum voces. Ponderis has magni ex auro gestâsse Sabinos tradit Liv. l. 1. c. 11. Unciam auri in sua exigit a menaechmo Erotium, apud Plautum Act. 3. sc. 3. Rebecca ad pondus aureorum decem ascendit, Gen. c. 24. v. 22. Armilla argentea veter. Islandorum in ara asservata uncias 20. pendebat, quam forensi aliquô munere fungentes, iuramentum praestituri, contrectabant, referente Arngrimô de Rep. Island c. 6. Copula Armellae vel taenia fuit vel fibula: quae ex ebore, apud Petronium, lunatâ fuit formâ, fibularum veterum in morem, hinc Lunellae, ut videtur, dicta Plauto Epid. Act. 5. Sc. 1. hamus in smaragdina Paschalini armilla, idem praestitit: Clavi quandoque eâdem fini adhibiti sunt, de quibus vide Isidor. Origin. l. 19. c. 31. Quaedam et clausulâ iungebantur ad hodiernum morem: Unde apud Capitolin. loc. cit. legit Salmas. Dextrocherium cum closulae. Haecidem, quodGraecis κατακλεὶς, et βάλανος. Namque et Armillae βάλανον tribuit, Aristophanes Lysistr. Utrique vero sexui familiaris hic ornatus fuit; Muliebri praecipue, Thom. Magister Ms. Ψέλλιον γυναικεῖος κόσμος, Brachiale, muliebris mundus: et Festus, Spinter armillae genus, quô mulieres utuntur. A mattonis ad scorta transiisle earum usum, conqueritur Tertullian. de Pallio; ab his ad Cinaedos pervenêre: dictaeque sunt proprie hae armillae mulierum, Virae item Spatalae. Inde mollitiei signum Armilla, apud Senec. l. an in Sapient. cadat iniuria, c. 18. Profluxerunt nihilominus a Viris, unde Viriliae Isidoro; nisi Virilias virorum, Viriolas seu Virias feminarum dixeris. Et primo quidem inter Regum Principumque fuêre ornamenta: inde ad milites donaria transiêre, Equites inprimis; servis tandem, Dominorum indultu, celsêre, unde Armillata turba dicuntur cursores servi, apud Sueton. in Nerene c. 30. iisque qui in triumphis ludebant, vide Appian. Alexandrinum, in Punicis, ubi agit de Scipionis triumpho. Caruerunt iis Virgines, teste Cyprianô de habitu Virg. et non nisi a sponsis, velut coniugir testeras, primum illas sunt nactae, vide Gen. c. 24. v. 22. et c. 38. v. 18. 25. ubi furtivi amoris indicium fuêre; Item apud Plautum Menaech. Act. 3. sc. 3. Iul. Capitolin. in Maximino Iun. loc cit. etc. Uxores factae in armario sponsalitias condebant Armillas, teste Plautô locô supra citatô. Etiam sepulchro inferri solitas auctor est Scaevola. Usus illarum varius fuit: Inserviebant ornamenti locô, conferebant ad memoriam (unde ab iis metaphoram mutuâsle iehovam legimus Exod. c. 13. v. 9. ac Deuter. c. 11. v. 18. et natali die proin offerri solebant, Plaut. Epid. Act. 5. sc. 1. et eundem ob finem militibus donabantur.) Ad luxus dein instrumenta migrârunt: ut taceam de illarum in sacris usu. Nam vestibus Aaronicis illas Eruditi tribuunt,et ad expiationem collatae leguntur Numer. c. 31. v. 50. Rupibus triviisque suspendit Frotho Magnus Danorum Rex apud Saxonem l. 5. ad subditorum explorandam sidem: quod de Alfredo quoque Anglorum Rege refert Matth. Westmonasteriensis ad A. C. 892. Ad insidias mercandas Toroni Canutus Rex donavit, apud Snorronem Sturleson in Chron. Norvegiae. Superstitiosae quoque Medicinae inservierunt etc. Vide Thomam Bartholinum de Armillis veterum. Nec omittendum quod ad Armillas iurare olim Dani milites soliti, apud Ethebredum l. 4. Histor. Anglic. c. 3. Eique statuunt ius iur andum in eorum armilla sacra. Nisi hôc locô Armilla genus armorum fuerit: quod conici potest ex Capitulis Caroli M. l. 6. c. 223. Ut armillae et bruniae non dentur negotiatoribus: hâc enim lege vetantur arma mercatoribus distrahi, Car. du Fresne Glossar. ubi de Armillis veter. Francorum. Vide quoque infra in voce Bauga, it Brachiale, Dextrocherum, Pericarpium, Psalia, Psellia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.